Antiphon 'In Paradisum' Lyrics & Tabs by The Cistercian Monks of Stift Heiligenkreuz

Antiphon 'In Paradisum'

guitar chords lyrics

The Cistercian Monks of Stift Heiligenkreuz

Album : In Paradisum: Music Made in Heaven gregorian chant PlayStop

In paradisum deducant te Angeli;
in tuo adventu
suscipiant te martyres,

et perducant te in civitatem sanctam Ierusalem.
laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus
stantes erant pedes nostri
in atriis tuis Hierusalem
Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum
illic enim ascenderunt tribus
tribus Domini
testimonium Israhel
ad confitendum nomini Domini
quia illic sederunt
sedes in iudicium
sedes super domum David

quia illic sederunt
sedes in iudicium
sedes super domum David
rogate quae ad pacem
sunt Hierusalem
et abundantia diligentibus te
fiat pax in virtute tua
et abundantia in turribus tuis
propter fratres meos
et proximos meos loquebar
pacem de te
propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi

Like us on Facebook.....
-> Loading Time :0.0057 sec