Carmina Burana: Dies, nox et omnia Lyrics & Tabs by Carl Orff

Carmina Burana: Dies, nox et omnia

guitar chords lyrics

Carl Orff

Album : Carmina Burana (Prague Festival Orchestra & Chorus feat. conductor: Pavel Urbanek) classical PlayStop

O Fortuna
velut luna
statu variabilis

semper crescis
aut decrescis
vita detestabilis
nunc obdurat
et tunc curat
ludo mentis aciem,
egestatem,
potestatem
dissolvit ut glaciem.
Sors immanis
et inanis,
rota tu volubilis

Sors immanis
et inanis,
rota tu volubilis
status malus
vana salus
semper dissolubilis
Obumbrata
et velata
michi quoque niteris
nunc per ludum
dorsum nudum
fero tui sceleris.
Sors salutis
et virtutis
michi nunc contraria,
est affectus
et defectus
semper in angaria.
Hac in hora
sine mora
corde pulsum tangite
quod per sortem
sternit fortem
mecum omnes plangite

-> Loading Time :0.0203 sec